Verum ex iis magistratus et imperia
Verum ex iis magistratus et imperia, postremo omnis cura rerum publicarum minume mihi hac tempestate cupiunda videntur, quoniam neque virtuti honos datur neque illi, quibus per fraudem is fuit, tuti aut eo magis honesti sunt. (2) nam vi quidem regere patriam aut parentis, quamquam et possis et delicta corrigas, tarnen importunum est, quom praesertim omnes rerum mutationes caedem, fugam aliaque …